monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 94
{XXX} seminis plurimum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. sponte nascuntur copiosissimae in Baliaribus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis volumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro.